- BUCCINUM
- BUCCINUMconchylii genus, unum e tribus, e quibus purpura olim eliciebatur. Plin. l. 9. c. 40. Pretia medicamentô sunt quidem pro fertilitate littorum viliora: non tamen usquam Pelagii centenas libras qumgentos nummos excedere, et buccini centenos sciant, qui ista mercantur immenso. Sic librae singulae pelagii (a pelagiis purpuris, quae in sinibus longe a littoribus degunt) quinque nummis; buccini (quod a buccinis, petris tantum adhaerescentibus et circa scopulos legi solitis) nummo uno exponebantur. Hinc Buccinum. quod fucum remitteret, solum ac per se damnatum (longeque proin vilius purpurâ proprie dictâ) pelagio miscebatur, Idem c. 38. Buccinum per se damnatur ----- pelagio admotum alligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam, mtoremque qui quaeritur cocci. Ubi nigritiam tribuit pelagiis, sicut Aristoteles florem nigricantem: cum buccina, uti et purpurae littorales, dilutiote flore censerentur. Quemadmodum conchyliis in specie sic dictis (quae a putpuris palsim distinguit Plinius) inter purpureum et caeruleum, medium tribuunt colorem Scriptores, qualis in purpurisso Indico cernitur, Unde Hebraeorum thecheleth de conchylio, argaman autem de purpura proprie dicta exponit Bochart. Vide infra. Buccinorum porro seu muricum, ut ect pinnarum, capillitium μήκων dicebatur Graecis, unde et μήκωνες, vestes byssinae. Sed et sic dicebatur pars concharum media, sicut anterior τράχηλος, quae ambo in buccinis esui fuisse, docet Athenaeus: in eorundem medio florem succi haerere Aristoteles vult, in mediis faucibus Plinius. Πυθμὴν autem dicta est pars alvi, quâ petris adhaerescunt. Vide Salmas. ad Solinum p. 1126. et seqq. Nominis rationem idem exponit Plin. c. 36. d. l. Buccinum minor concha, ad similitudinem eius buccini, quô sonus editur: unde et causa nomini, rotunditate oris in margine incisâ. Alterum genus purpura ----- clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino, seu utrisque orbes totidem, quot habeant annos. Georgius de Sepibus Buccinas seu Pinnas, seu Papiliones, quod ostraceum genus, tenui, sed durô exvuiô, exttinsecus asperô, intriusecus tersum et aliquando rusescens rupibus marinis adhaeret, ac lanugine quâdam, humiditatis attrahente maximâ vi, praeditum est, magnô numerô asservari, in Musaeo Kircheriano Romae, docet in Descriptione eius p. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.